Città italiche durante la seconda guerra punica (pag. 375)

Cum Hannibal bello Punico secundo Alpes superavisset et Romanos compluribus proeliis profligavisset, magna parte Italiae potitus est. Tum multae civitates a Romanis ad Carthaginienses defecerunt, vel ab Hannibale fame et obsidione captae sunt. Regini tantummodo, homines magna fortitudine et fide, quamvis (benché) cibo et armis iamdiu carerent, a Romanorum societate non desciverunt. Petelia, contra, quod […]

Approfondisci

Stima di Filippo per Aristotele (pag. 374)

Eximio honore maximisque muneribus Aristoteles, qui omnibus hominibus suae aetatis doctrina praestabat, a Philippo affectus est. Cuius rei hoc argumentum est. Olynthios, cum vicini Macedonibus essent et potentia haud impares, pigebat opes Philippi nimis crescere. Nam sibi persuaserant eum omnibus finitimis minari et omnium libertati summo periculo esse. Acerrime certatum est et atrocissima fuit ira […]

Approfondisci

Schiavi fuggitivi (pag. 374)

Athenis servi liberaliter habebantur (erano trattati) et qui publicis ministeriis (servizi) fungebantur, prope iure civium fruebantur. Sed in servos privatos dominus vitae et necis potestatem habebat neque eis ignoscebat qui graviter peccabant. Quamvis familiariter dominis uterentur, tamen, si occasionem nanciscebantur, fugiebant ut recuperata libertate frui possent. Tum dominus tabellam huius generis in ostio adponebat: «Aristippi […]

Approfondisci

Una sfilata militare o un baccanale? (pag. 373)

Subacta India, in Persidem rediens, Alexander, elato animo super humanam condicionem, aemulari deo Libero voluit, qui illas regiones bacchans peragraverat. Vicos iussit floribus sterni et in liminibus aedium crateras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi. Deinde vehiculis constratis (a diversi piani) usus est ut multos milites capere possent et in tabernaculorum modum iussit […]

Approfondisci

Il regno di Tarquinio il Superbo (pag. 372)

Post Servium Tullium Lucius Tarquinius Romae regno potitus est, cui Superbo Romani cognomen dederunt, quia socerum sepultura prohibuit, dictitans Romulum quoque, vita defunctum, sepultura caruisse. Primores patrum, quos Servii rebus favisse credebat, vario supplicio affecit. Nam multum eius intererat sine adversariis regnare. Apud omnes constat illum primum inter reges privato ac domestico consilio rem publicam […]

Approfondisci

Eccessiva severità di un padre (pag. 372)

Pater quidam septem filios genuerat, quorum unus, cui nomen Cartomes erat, dicitur cotidie aliquid mali fratribus inferre solitus esse. Pater, cuius maxime intererat filios bona concordia uti, eum sui animi aegritudinem non celavit. «Nonne te pudet» inquit «cotidie molestia afficére tuos fratres? Vide ne aliquando tibi poenitendum sit mihi non paruisse, cum tibi non defuerint […]

Approfondisci

Meglio dimenticare certe cose (pag. 366)

Apud Graecos incredibilis consilii atque ingenii fuisse Themistocles Atheniensis dicitur. De quo mihi venit in mentem praeclarae illius vocis (frase) qua respondit, cum olim ad eum accessisset homo quidam, magna quidem doctrina sed magna etiam animi levitate, qui ei artem memoriae, quae in Graecia tum plurimi existimabatur, pollicitus est. Cum Themistocles quaesivisset quid utilitatis illa […]

Approfondisci

L’oracolo di Giove Ammone in Egitto (pag. 366)

Incolae nemoris (dell’oasi), quos Hammonios vocant, in dispersis tuguriis habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum. Prima munitio (cinta) tyrannorum veterem regiam clausit: in proxima coniuges eorum cum liberis et paelicibus habitant; ultima munimenta satellitum armigerorum sedes sunt. Id (L’oggetto) quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, qua artifices deos fingunt: umbilico […]

Approfondisci

Due fedelissimi di Gaio Gracco (pag. 365)

Cum iam prostrata et perdita essent consilia (programmi) Gai Gracchi et ipse, omni auxilio desertus, a tumultuantibus peteretur, duo tantum amici, Pomponius et Lectorius ab infestis et undique irruentibus telis oppositu corporum suorum texerunt. Pomponius etiam, quo (=ut) facilius ille evadere posset concitatum insequentium agmen in porta Trigemina aliquandiu acerrima pugna inhibuit nec vivus pelli […]

Approfondisci