Il mito di Orfeo

Testo Orpheus, quem filium Apollinis poetae narrabant, cantor sic peritus exstitit ut saxa ipsa et feras moveret, quae ad eum concurrebant et eum sequebantur ut iucundissimum cantum audirent. Uxorem duxerat Eurydicem, quam vehementissime adamabat, quae tamen paene adulescentula mortua est, cum ab angue veneno compuncta esset dum in prato flores colligit. Cuius mortem sic doluit […]

Approfondisci

Un imperatore dissoluto

Testo Tantae luxuriae Lucius Verus fuisse dicitur, ut etiam domi popinam instituerit, ad quam post cenam Marci fratris devertebat. Fertur et nocte perpetua lusisse alea, cum in Syria concepisset id vitium, atque tantum vitiorum Neronianorum fuisse aemulus ut vagaretur nocte per tabernas, comissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque percussus livida facie domum […]

Approfondisci

Astuta tattica di Annibale

Testo Nobilis est clades, quam rei publicae Romanae Hannibal, dux rei militaris admodum peritus, intulit. Nam apud Cannas, parvum Apuliae vicum, Romani et Poeni manus conseruerunt prima diei hora. Romani exercitus sinistrum cornu apud Aufidum flumen castra posuerant. Cum exitus pugnae diu incertus fuisset usque ad meridiem, tandem Hannibal militari astu perniciem hostibus paravit. Nam […]

Approfondisci

Il diluvio universale secondo la mitologia pagana

Testo Iuppiter, cum diluvio universum hominum genus exstinguere funditus statuisset, magnos atque adsiduos imbres de caelo dimisit et omnes agros et montium cacumina aqua submersit. A communi pernicie tamen servare Deucalionem et Pyrrham statuit, quia pietate et probitate florebant. Imperavit ergo ut fuga salutem in Parnassum montem peterent, unde fluctus aquarum deorum voluntate arcessebantur. Deinde, […]

Approfondisci

La Grecia contro i barbari

Testo Semper boni cives, ut patria armis in periculo defendatur, in acie pugnant, et pericula laboresque suscipiunt ne ab hostibus patriae fines violentur. Eurybiades et Leonidas, Spartani duces, strenue contra barbaros pugnaverunt, cum rex Persarum, ut Graeciam invaderet, classem innumerabilium navium adparavisset. Ab Eurybiade barbarorum classis apud Artemisium promunturium partim submersa est, partim fugata est, […]

Approfondisci

La statua di Esculapio portata a Roma

Testo Romanus senatus, quia in urbe gravis pestilentia saeviebat, oraculi monitu, decem (dieci) legatos cum Quinto Ogulnio ad Aesculapii templum in Graeciam miserunt ut dei effigiem in Italiam deportarent et finem rebus adversis facerent (mettessero). In templo apud Epidaurum urbem ingens simulacrum Aesculapii erat, mirae speciei. Cum legati Romanorum in templum intraverunt, ad simulacrum dei […]

Approfondisci

Teseo e la matrigna Medea

Testo Aegaeus uxorem et filium Theseum repudiaverat et Medeam magam in matrimonium duxerat; quare filius adulescens et mater eius in Argolide vivere coacti sunt. Theseus, ubi vires eius validae fuerunt, in patriam revertere statuit ut patrem suum reviseret. In itinere ad patriam fulserunt audacia et virtus eius adulescentis, cum saepe in extremo periculo fuit. Nam […]

Approfondisci

Le mani e i sensi dell’uomo

Testo Binas (Due) manus habet homo, sinistram et dexteram, sed dexteram facilius adhibemus. In manu quini (cinque) digiti sunt. Manuum officium est tangere, carpere, agere: manibus enim homines res (le cose) tangunt, carpunt, agunt. Saepe hominum sors in manibus hominum est, interdum tamen in Fortunae manibus. Manus puras ab omni scelere servare debent homines, quia […]

Approfondisci

Gli armamenti e la pace

Testo Lacedaemonii primi, experimenta pugnarum colligentes, artem proeliorum scripsisse dicuntur usque eo (sino al punto) ut rem militarem (l’esercizio  delle armi) ad disciplinam et scientiam revocaverint ac magistros armorum, quos “tacticos” appellaverunt, iuventutem suam usum varietatemque pugnandi docere iusserint. Quantum autem in proeliis profecerint Lacedaemonii Xanthippi declarat exemplum, qui bello Punico primo Atilium Regulum Romanumque […]

Approfondisci

La spedizione di Dioniso in India

Testo Dionysum seu Bacchum Graeci et Romani maxima cum religione ob eius beneficia erga mortales colebant. Nam vini et frumenti usum eis ostenderat. Ob tanta beneficia ab hominibus ei immolabantur apri et hirci, quia verno tempore teneras vitium gemmas avido dente arrodunt et arbusta duris cornibus frangunt. Dionysi fabulosum iter in Indiam in poetarum versibus […]

Approfondisci