Un ex scrivano che si fa rispettare

Testo Cneius Flavius, libertino patre natus, dicitur scribae officium aedili curuli praestitisse. Eo tempore aediles curules subrogati sunt et Flavius aedilis curulis renuntiatus est. At magistratus, qui tum comitiis praeerat, negat accipere neque sibi placere eum, qui scriba fuisset, aedilem fieri. Cneius Flavius tunc dicitur officio scribae sese abdicasse et statim aedilis curulis creatus esse. […]

Approfondisci

Onorificenze per i benemeriti della comunità

 Testo Omnium populorum consuetudo est cives bene de civitate meritos vel artifices, suis operibus illustres, praemiis et honoribus decorare et ornare. Praemiorum et laudum consuetudo etiam apud Romanos et Graecos antiquis temporibus fuit. A Graecis, post Marathoniam pugnam, ad perpetuam memoriam tam insignis victoriae tumulum cum inscriptionibus et nominibus victorum erectum est in loco, in […]

Approfondisci

La luna ingoiata dall’asino

Testo Saepe homines stulti improvidis praeceptis oboediunt. Olim asinus sitiens serena nocte ad paludem venit et in aquis imaginem lunae plenae conspexit. Dum aquam ingenti cum voluptate bibit, in caelo nubes nigrae lunae orbem obscuraverunt et tenebras super terram induxerunt. Forte nonnulli pastores cum gregibus suis ibi erant et ob subitam lucis defectionem valde timuerunt. […]

Approfondisci

Annibale richiamato in Africa

Testo Anno decimo quarto postquam Hannibal in Italiam venerat, Scipio consul est factus. Cum multa bene in Hispania egisset, senatui visum est eum in Africam contra Carthaginem ipsam mittere. Nam in eo viro divina quaedam virtus esse existimabatur, adeo ut ille putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa castra Poenorum cepisse fertur cum […]

Approfondisci

La ninfa Eco

Testo Saepius (Più di una volta) Echo, eximiae pulchritudinis nympha, de Iunone, Iovis uxore et divum regina, iurgia et contumelias dixerat et deae maxime invisa erat. Itaque dea tam impudentem loquacitatem coercere statuit et linguam stultae puellae oppressit (paralizzò). Echo nec surda nec muta fuit, sed, cum verbum audiebat, solum ultimam syllabam ore suo iterabat, […]

Approfondisci

Un astrologo sfortunato

Testo Astrologus solebat noctes transigere caelum et sidera contemplans, et in contemplatione omnino intentus erat nec reliqua (le altre cose) curabat. Olim, in campo ambulans atque stellas et lunam inspiciens, fossam ante pedes non vidit et in eam (in essa) incidit. Paulo post alius viator, eadem (per la stessa strada) procedens, ad fossam pervenit et […]

Approfondisci

Giusta diffidenza

Testo Interdum superbi et potentes non viribus sed fraude humiles fallere temptant. In sublimi tecto stabuli gallus et gallinae lenem solis teporem captabant. Repente adparuit dolosa vulpes et fallacibus verbis sic dicere incepit: «Laetum nuntium adfero, amici et sodales! Omnes dissensiones inter animalia exstinxit nova concordia nec ulla (alcuna) simultas inter gallinas et vulpes, inter […]

Approfondisci

Origine di una cerimonia di espiazione

Testo Servius Tullius rex bellum indixisse Sabinis traditur, genti, quae ea tempestate fortissima et opulentissima existimabatur. Devictis Sabinis, cum in magna gloria civitas Romana esset, nuntiatum est regi et patribus in montibus Albanis lapides de caelo cecidisse. Quod cum vix credi posset, missi sunt a senatu legati ut viserent prodigium. In conspectu eorum crebri ceciderunt […]

Approfondisci

Un criminale sul trono dei Cesari

Testo Tiberio Claudio successit Nero, Domitii Aenobarbi et Agrippinae filius, similis Caligulae immanitate morum et animi amentia. Nam criminibus et omnium generum flagitiis Romanum imperium deformavit. Parricidia {assassinii) multa commisit: fratrem Britannicum veneno necavit, uxorem Poppaeam calcibus percussit et interemit, matrem Agrippinam per libertum interfecit; Senecam praeceptorem venenum sumere coegit. In scaena citharoedica veste vel […]

Approfondisci

Le ricchezze di un filosofo

Testo Aristippus, qui inter philosophos excellentissimus habetur, naufragio eiectus ad Rhodiensium litus, cum geometrica schemata animadvertisset in arena descripta, exclamasse dicitur: «Bene speremus, amici! Hominum enim hic vestigia video». Statimque in oppidum Rhodum contendit et ad gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans, a civibus muneribus est donatus ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, […]

Approfondisci