Pregi e limiti del popolo romano

TESTO Atheniensium res gestae – sicuti ego aestimo – satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto quam fama minores. Sed, quia floruerunt ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. At populo Romano numquam scriptorum excellentium copia fuit, quia prudentissimus quisque maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere […]

Approfondisci

Ritratto del sapiente secondo Epicuro

Sic ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur: finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis immortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat (esita), si ita melius sit, migrare de vita. His rebus instructus, semper est in voluptate. Nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur, ut animadvertat quanta sint, ea quamque iucunda, neque pendet […]

Approfondisci

Agesilao diventa re di Sparta

Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie ab Atheniensi Xenophonte, qui discipulus Socratis fuit, collaudatus est: nam illo usus est familiarissime. Hic primum de regno cum Leotychide, fratris sui filio, habuit contentionem. Mos enim erat, a maioribus Lacedaemoniis traditus, ut duos haberent semper reges, qui nomine regis magis quam imperio fruebantur. Hi ex duabus […]

Approfondisci

La Battriana

Bactrianae terrae multiplex et varia natura est: alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit; solum pingue crebri fontes rigant; quae (loca) mitiora sunt, frumento conseruntur; cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles arenae tenent; squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit; cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid […]

Approfondisci

La generosità è un’arte difficile

Beneficentia ac liberalitate nihil est naturae hominis accommodatius, sed habet multas cautiones. Videndum est enim, primum ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris, deinde, ne maior benignitas sit quam facultates, tum ut pro dignitate cuique tribuatur: id enim est iustitiae fundamentum, ad quam haec referenda sunt omnia. Nam et qui […]

Approfondisci

Epaminonda e Meneclide

Cum exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis sit eruditus, tum de moribus ingeniique facultatibus, postremo, si quae alia memoria digna erunt, de rebus gestis. Erat modestus, prudens, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo veritatis diligens ut ne ioco quidem mentiretur. Fuit enim […]

Approfondisci

Due ufficiali coraggiosi, ma disonesti

Erant apud Caesarem in equitum numero duo Allobroges, Rucillus et Ecus, singulari virtute homines, quorum opera Caesar in omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His ob has causas amplissimos magistratus mandaverat agrosque ex bellica praeda praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat locupletesque ex egentibus eos fecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore […]

Approfondisci

L’agguato di Milone

Cum sciret Clodius – neque erat difficile cognitu – iter necessarium esse Miloni ad Lanuvium municipium ante diem tertium decimum Kalendas Februarias, Roma pridie profectus est ut ante suum fundum Miloni insidias collocaret. Hic, contra, cum in senatu fuisset illa die usque ad horam decimam quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, […]

Approfondisci