Prodigi in Oriente

Caesar, cum in Asiam venisset, reperiebat Titum Amplum conatum esse Ephesi pecunias tollere ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocavisse ut his testibus in summam pecuniae uteretur, sed, interpellatum adventu Caesaris, profugisse. Item constabat Elide in templo Minervae, quo die proelium secundum in Thessalia Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante ipsam […]

Approfondisci

L’eclissi è un fenomeno naturale

Omnium interest ad rei publicae salutem imperatores peritos esse non solum rei militaris, verum etiam omnium artium et disciplinarum quae ad milites regendos pertinent. Quanti aestimanda sit in bono imperatore scientia rerum caelestium ex hoc exemplo intellegi potest. Nam mihi in mentem venit Sulpicii Galli, qui vir maximi ingenii et doctrinae fuit et magister equitum […]

Approfondisci

La migrazione degli Elvezi

Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt ut, eo deprecatore (intermediario), a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat, et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat et, cupiditate […]

Approfondisci

Popolarità di Tiberio Gracco

Tiberius Gracchus, cum in Scipionis exercitu stipendia mereret, brevi tempore omnibus suis aequalibus virtute et fortitudine praestitit. Nec tamen is fuit ut, superbia elatus, officiorum militarium et disciplinae oblivisceretur. Nam, cum quaestor ad Numantiam oppugnandam missus esset, consule Caio Mancino, et tantum laudis cum apud suas copias tum apud hostes consecutus esset, ut ipse ab […]

Approfondisci

Morte di Pelopida

Conflictatus autem est cum adversa fortuna. Nam et initio exsul a patria afuit et, cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se arbitraretur, quia hoc apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a tyranno Alexandro Pheraeo, simul cum Ismenia comprehensus, in vincla coniectus est. Hunc Epaminondas liberavit bello persequens Alexandrum. Post id […]

Approfondisci

I doveri dei giovani e dei vecchi

Et quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est […]

Approfondisci

I soldati di Cesare con coraggio contro il nemico

Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur novissimos hostium vehementer equitatus nostri proelio premi ac nonnumquam sustinere extremum agmen atque interrumpi, alias ferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli, dein rursus converso hoste insequi. Tum totis vero castris milites circulari coeperunt et dolere hostem ex manibus dimitti, bellum necessario longius […]

Approfondisci

Triste fine di Focione ateniese

Phocion Atheniensis, accusatus proditionis quod Piraeum Macedonibus prodidisset (avrebbe consegnato) Athenas deductus est ut ibi de eo fieret iudicium. Huc ut perventum est, cum propter aetatem pedibus non valeret vehiculoque portaretur, magnus concursus multitudinis factus est. Nam alii, reminiscentes veteris famae, aetatis miserebantur, plurimi vero ei irascebantur propter proditionis suspicionem, maximeque quod optimatium partibus faverat. […]

Approfondisci

La fine delle guerre macedoniche

Perseo, Macedoniae regi, qui, viribus suis confisus, biennio cum consulibus Romanis conflixit, saepe fortuna secunda fuerat et ex compluribus proeliis victor discesserat. Hic plurimis Graeciae civitatibus persuaserat ut secum societatem coniungerent et sibi auxilio venirent. Etiam Rhodiis, qui antea semper Romanis faverant, persuasum est ut ad Perseum deficerent. Tum consul creatus est Lucius Aemilius Paulus, […]

Approfondisci