L’ambizione è fonte di cattive azioni

TESTO Apud Platonem est ut omnem morem Lacedaemoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi, sic ut quisque animi magnitudinem maxime excellet, ita maxime vult princeps omnium esse. Difficile autem est, cum praestare omnibus concupieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime propria. Ex quo fit ut neque disceptatione, neque legitimo iudicio vinci se patiantur, existantque in re publica […]

Approfondisci

Un uomo rispettoso della religione

TESTO Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si totius Asiae imperio potiretur. Hac igitur mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate, ut triginta diebus iter confecerit quod Xerxes toto anno fecerat. Cum iam haud longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeotii apud […]

Approfondisci

Un gravissimo errore strategico

TESTO Post Cannensem victoriam, Hannibal Romam non petivit, sed in hiberna Capuam concessit. Ibi partem maiorem hiemis in tectis habuit exercitum, tam adversus omnia mala et labores duratum, quam deliciis imperitum atque insuetum. Itaque quos nulla mali vicerat vis, eos perdiderunt nimia bona ac voluptates immodicae, tanto impensius quanto avidius ex insolentia in eas se […]

Approfondisci

I proletari e i capite censi

TESTO Qui in plebe Romana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille nummos in censum deferebant «proletarii» appellati sunt; qui vero nullo aut minimo aere censebantur, etiam «capite censi» vocabantur, quia non propter pecuniam sed propter caput censebantur. Neque proletarii neque capite censi milites conscribebantur, nisi in maximo periculo rei publicae, quia familia (servitù) pecuniaque […]

Approfondisci

Una sommossa popolare

TESTO Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus (l’aspetto) pallore ac macie peremptus; ad hoc promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et olim centurionem fuisse aiebant, aliaque militiae decora vulgo commemorabant. Ipse testes honestarum pugnarum cicatrices adverso […]

Approfondisci

Fondazione di una colonia

TESTO Cum Athenienses in Chersonesum colonos vellent mittere et eius demigrationis permulti peterent imperium, missi sunt Delphos legati, qui Apollinis oraculum consulerent quo potissimum (di preferenza) duce uterentur. Erat tum Athenis Miltiades, Cimonis filius, et antiquitate generis et gloria maiorum in civitate longe nobilissimus et sua prudentia atque eloquentia florentissimus inter aequales. Cum oraculum praecepisset […]

Approfondisci

Pregi e limiti del popolo romano

TESTO Atheniensium res gestae – sicuti ego aestimo – satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto quam fama minores. Sed, quia floruerunt ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. At populo Romano numquam scriptorum excellentium copia fuit, quia prudentissimus quisque maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere […]

Approfondisci