Agesilao diventa re di Sparta

Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie ab Atheniensi Xenophonte, qui discipulus Socratis fuit, collaudatus est: nam illo usus est familiarissime. Hic primum de regno cum Leotychide, fratris sui filio, habuit contentionem. Mos enim erat, a maioribus Lacedaemoniis traditus, ut duos haberent semper reges, qui nomine regis magis quam imperio fruebantur. Hi ex duabus […]

Approfondisci

La Battriana

Bactrianae terrae multiplex et varia natura est: alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit; solum pingue crebri fontes rigant; quae (loca) mitiora sunt, frumento conseruntur; cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles arenae tenent; squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit; cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid […]

Approfondisci

La generosità è un’arte difficile

Beneficentia ac liberalitate nihil est naturae hominis accommodatius, sed habet multas cautiones. Videndum est enim, primum ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris, deinde, ne maior benignitas sit quam facultates, tum ut pro dignitate cuique tribuatur: id enim est iustitiae fundamentum, ad quam haec referenda sunt omnia. Nam et qui […]

Approfondisci

Epaminonda e Meneclide

Cum exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis sit eruditus, tum de moribus ingeniique facultatibus, postremo, si quae alia memoria digna erunt, de rebus gestis. Erat modestus, prudens, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo veritatis diligens ut ne ioco quidem mentiretur. Fuit enim […]

Approfondisci

Due ufficiali coraggiosi, ma disonesti

Erant apud Caesarem in equitum numero duo Allobroges, Rucillus et Ecus, singulari virtute homines, quorum opera Caesar in omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His ob has causas amplissimos magistratus mandaverat agrosque ex bellica praeda praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat locupletesque ex egentibus eos fecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore […]

Approfondisci

L’agguato di Milone

Cum sciret Clodius – neque erat difficile cognitu – iter necessarium esse Miloni ad Lanuvium municipium ante diem tertium decimum Kalendas Februarias, Roma pridie profectus est ut ante suum fundum Miloni insidias collocaret. Hic, contra, cum in senatu fuisset illa die usque ad horam decimam quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, […]

Approfondisci

Prodigi in Oriente

Caesar, cum in Asiam venisset, reperiebat Titum Amplum conatum esse Ephesi pecunias tollere ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocavisse ut his testibus in summam pecuniae uteretur, sed, interpellatum adventu Caesaris, profugisse. Item constabat Elide in templo Minervae, quo die proelium secundum in Thessalia Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante ipsam […]

Approfondisci

L’eclissi è un fenomeno naturale

Omnium interest ad rei publicae salutem imperatores peritos esse non solum rei militaris, verum etiam omnium artium et disciplinarum quae ad milites regendos pertinent. Quanti aestimanda sit in bono imperatore scientia rerum caelestium ex hoc exemplo intellegi potest. Nam mihi in mentem venit Sulpicii Galli, qui vir maximi ingenii et doctrinae fuit et magister equitum […]

Approfondisci