La migrazione degli Elvezi

Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt ut, eo deprecatore (intermediario), a Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat, et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat et, cupiditate […]

Approfondisci

Popolarità di Tiberio Gracco

Tiberius Gracchus, cum in Scipionis exercitu stipendia mereret, brevi tempore omnibus suis aequalibus virtute et fortitudine praestitit. Nec tamen is fuit ut, superbia elatus, officiorum militarium et disciplinae oblivisceretur. Nam, cum quaestor ad Numantiam oppugnandam missus esset, consule Caio Mancino, et tantum laudis cum apud suas copias tum apud hostes consecutus esset, ut ipse ab […]

Approfondisci

Morte di Pelopida

Conflictatus autem est cum adversa fortuna. Nam et initio exsul a patria afuit et, cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationisque iure satis tectum se arbitraretur, quia hoc apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a tyranno Alexandro Pheraeo, simul cum Ismenia comprehensus, in vincla coniectus est. Hunc Epaminondas liberavit bello persequens Alexandrum. Post id […]

Approfondisci

I doveri dei giovani e dei vecchi

Et quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est […]

Approfondisci

I soldati di Cesare con coraggio contro il nemico

Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur novissimos hostium vehementer equitatus nostri proelio premi ac nonnumquam sustinere extremum agmen atque interrumpi, alias ferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli, dein rursus converso hoste insequi. Tum totis vero castris milites circulari coeperunt et dolere hostem ex manibus dimitti, bellum necessario longius […]

Approfondisci

Triste fine di Focione ateniese

Phocion Atheniensis, accusatus proditionis quod Piraeum Macedonibus prodidisset (avrebbe consegnato) Athenas deductus est ut ibi de eo fieret iudicium. Huc ut perventum est, cum propter aetatem pedibus non valeret vehiculoque portaretur, magnus concursus multitudinis factus est. Nam alii, reminiscentes veteris famae, aetatis miserebantur, plurimi vero ei irascebantur propter proditionis suspicionem, maximeque quod optimatium partibus faverat. […]

Approfondisci

La fine delle guerre macedoniche

Perseo, Macedoniae regi, qui, viribus suis confisus, biennio cum consulibus Romanis conflixit, saepe fortuna secunda fuerat et ex compluribus proeliis victor discesserat. Hic plurimis Graeciae civitatibus persuaserat ut secum societatem coniungerent et sibi auxilio venirent. Etiam Rhodiis, qui antea semper Romanis faverant, persuasum est ut ad Perseum deficerent. Tum consul creatus est Lucius Aemilius Paulus, […]

Approfondisci

Le pene per i ladri ad Atene e a Roma

Draco Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit. Is Draco primus leges tulit in quibus furem capite damnandum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque. Eius igitur leges, quoniam videbantur acerbiores, non decreto sed tacito inlitteratoque Atheniensium consensu, oblitteratae sunt. Postea leges mitiores a Solone compositae sunt: […]

Approfondisci

Un corvo spiritoso

Cum post Actiacam pugnam Augustus Romae amplissimum ageret triumphum, ei occurrit quidam corvum manu tenens, quem docuerat hanc salutationem, adulationis plenam, dicere: “Ave Caesar, victor, imperator”. Octavianus, cuius intererat animos civium sibi conciliare, admiratus est officiosam avem et viginti nummorum milibus emi iussit. Cum paulo in via processisset, eodem modo a psittaco salutatus est quem […]

Approfondisci