Il felice regno di Anco Marzio

Testo Romanorum quintus rex, Ancus Martius, paci semper studuit, cum mitissimae naturae esset. Ut tamen gloriae suae et regni saluti caveret, bellum finitimis intulit et in Romanorum potestatem redegit eam regionem, quae inter Urbem et mare est. Principibus victis Romanam civitatem largitus est et eis sedem constituit in Aventino, quem adiunxit quattuor collibus, ex quibus […]

Approfondisci

Un re malvagio e incapace

Testo In Aegypto, mortuo rege, fratri eius Ptolemaeo, qui Cyrenis regnabat, per legatos regnum et uxor Cleopatra regina defertur. Cum igitur Ptolemaeus sibi persuasisset se sine certamine fraternum regnum accepisse quod fratris filio, puero paucorum annorum, debebatur, statim, ubi Alexandriam ingressus est, fautores pueri trucidari iussit; ipsum quoque puerum die nuptiarum, quibus matrem eius Cleopatram […]

Approfondisci

Una regina intraprendente e coraggiosa

Testo Antiquissimis temporibus primi in Asia Assyrii regnum condidisse feruntur. Quorum rex Ninus, primum finitimis, tum aliis populis perdomitis, totius Orientis populos subegit. Postremo illi bellum cum Zoroastre, rege Bactrianorum, fuit, qui primus dicitur artes magicas invenisse siderumque motus diligentissime spectasse. Hoc occiso etiam ipse decessit, relicto impubere filio Ninya et uxore Semiramide. Semiramis, nec […]

Approfondisci

Un imperatore dissoluto

Testo Tantae luxuriae Lucius Verus fuisse dicitur, ut etiam domi popinam instituerit, ad quam post cenam Marci fratris devertebat. Fertur et nocte perpetua lusisse alea, cum in Syria concepisset id vitium, atque tantum vitiorum Neronianorum fuisse aemulus ut vagaretur nocte per tabernas, comissaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis esset, saepeque percussus livida facie domum […]

Approfondisci

Gli armamenti e la pace

Testo Lacedaemonii primi, experimenta pugnarum colligentes, artem proeliorum scripsisse dicuntur usque eo (sino al punto) ut rem militarem (l’esercizio  delle armi) ad disciplinam et scientiam revocaverint ac magistros armorum, quos “tacticos” appellaverunt, iuventutem suam usum varietatemque pugnandi docere iusserint. Quantum autem in proeliis profecerint Lacedaemonii Xanthippi declarat exemplum, qui bello Punico primo Atilium Regulum Romanumque […]

Approfondisci

Ottaviano e Antonio: scontro finale

Testo Exercitus classesque pares erant militumque manus magna cum visrtute pugnaverunt. Belli exitus adhunc anceps erat, sed subito Cleopatra pugnae locum reliquit ac veloci navigio domum remeavit. Tunc Antonius, imperatoris officii immemor, ab Actiaci maris oris Alexandriam velificavit. Post Cleopatrae Antonique fugam, octavianus magna cum celeritate in Aegyotum contendit. Post aemuli mortem, Romam properavit cum […]

Approfondisci

Una presentazione essenziale della Germania

Testo Terra, etsi aliquanto specie differt, in universum tamen aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua aspicit Gallias, ventosior qua Noricum ac Pannoniam; satis ferax, frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda, sed plerumque improcera. Armenta non honorem aut gloriam frontis habent: Germani numero eorum gaudent, eaque sola gratissimae opes sunt. Argentum et aurum di, irati […]

Approfondisci