Modestia di un grande filosofo

Testo Tradunt philosophum Platonem, cum Elidem petisset ad ludos, qui apud Olympiam habebantur, in tentorio per aliquot dies dormivisse cum hominibus, quos non noverat quibusque rursus (a sua volta) ignotus ipse erat. Non tamen Platonem puduit eorum societatis neque eis taedium attulit eruditis sermonibus, sed omnium benevolentiam affabilitate et comitate sibi adiunxit. Quam ob rem […]

Approfondisci

Un esercito in difficoltà

Testo Ingenti et gravi metu exercitus Romanorum adflictabatur, quia Gallorum equitatus crebris et improvisis incursibus ad Caesaris castra appropinquabat. Itaque Caesar adventum hostium timebat, quia peditatus noster impetui barbarorum resistere non valebat nec ex castris evadere. Castris proxima erat silva, densa quercubus et fagis: sic equitatus hostium, post impetum adversus nostros, receptum inter densas silvae […]

Approfondisci

Il Circo

Testo Antiquis Romanis grata erant spectacula circi, ubi gladiatores inter se (fra loro) ensibus certabant vel cum feris pugnabant verubus et retibus. In circo etiam curruum certamina erant. Multo ante initium ludorum vel cursuum laeta civium turba in gradibus sedebat et circum magno strepitu et tumultu replebat, cum (mentre) in carceribus aurigae certaminum initium exspectabant. […]

Approfondisci

Costumi del tempo antico

Testo Unguentarios Lacedaemonii ex urbe expulerunt illosque propere excedere a finibus suis iusserunt, dicentes hos homines oleum disperdere (sprecare) et mollitiem Lacedaemonios docere. Idem sensisse Vespasianus imperator videtur. Cum enim quidam iuvenis, fragrans unguento ad imperatorem accessisset ut ei gratias ob acceptum beneficium ageret, ille, ne ullam occasionem mores corrigendi praetermitteret, eum, severo vultu intuens, […]

Approfondisci

Una pescaia in Campania

Testo In Baiarum sinu, apud oppidum Puteolos, sunt duo (due) lacus: Avernus et Lucrinus. In lacuum aquis plurimi pisces natabant et eorum piscatu magni quaestus Campaniae piscatoribus et mercatoribus praebebantur magnaque vectigalia publico aerario praestabantur. Sed vicini maris aestus saepe vehementi impetu in lacus irrumpebat et, pisces in altum retrahens, ingentia et innumerabilia damna piscatoribus […]

Approfondisci

La posizione di Roma

Testo Romulus, patre Marte natus, cum Remo fratre dicitur ob timorem infausti oraculi apud Tiberim expositus esse. Cum pastores eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur corporis viribus tantum ceteros superavisse ut omnibus videretur ei oboediendum esse. Sic, dux eorum factus, Albam Longam oppressisse Amuliumque regem interemisse fertur. Qua gloria parta, urbem novam […]

Approfondisci

Una storica catastrofe

Testo Olim vastus et horrificus terrarum tremitus radices montis Vesuvii et finitima loca concussit atque accolas Campaniae ingenti metu percussit. Nam etiam mare movit et ob vim aestus (mareggiata) fluctus violenti in litus refluebant. Confestim montis cacumen dehiscere incepit: tum ex novo hiatu et ex innumeris specubus laterum fumus densus et acer in caelum ascendit. […]

Approfondisci

Esculapio venerato come un dio

Testo Aesculapius, Apollinis filius, in Graecia aetatem degebat et artem medicam exercebat. Ad Aesculapium ex omnibus orbis terrarum regionibus multitudo innumerabilium aegrotorum veniebat et valetudinem suo corpori petebat. Ab Aesculapio non solum corporum morbi incredibili peritia curabantur, sed interdum etiam mortui in lucem revocabantur mirabili arte. Quare excitata est ira Plutonis, Inferorum dei, qui (il […]

Approfondisci

Un re Romano di origine greca

Testo Quidam Demaratus Corinthius traditur cum Cypselum Corinthiorum tyrannum ferre non posset, magna cum pecunia fugisse seque contulisse in urbem Etruriae florentissimam, quae Tarquinii denominabatur. Cum insignis doctrina et humanitate videretur, in civitatem facile receptus est. Inde Romam demigravit et Anco regi tam familiaris factus est ut particeps et socius regni putaretur. Mortuo Anco Marcio, […]

Approfondisci

La gloria di Atene

Testo Athenis multi sapientes et docti viri vixerunt: multi Athenis nati erant (erano nati), multi autem ex aliis regionibus Graeciae vel Asiae, ubi (dove) erant florentes coloniae Graecorum, venerant. Nam Athenae erant oppidum florens divitiis et bonarum artium studiis. Ex hac (questa) urbe in totam Graeciam quasi lux clarescebat, quia ibi ingens multitudo philosophorum, oratorum, […]

Approfondisci