Un criminale sul trono dei Cesari

Testo Tiberio Claudio successit Nero, Domitii Aenobarbi et Agrippinae filius, similis Caligulae immanitate morum et animi amentia. Nam criminibus et omnium generum flagitiis Romanum imperium deformavit. Parricidia {assassinii) multa commisit: fratrem Britannicum veneno necavit, uxorem Poppaeam calcibus percussit et interemit, matrem Agrippinam per libertum interfecit; Senecam praeceptorem venenum sumere coegit. In scaena citharoedica veste vel […]

Approfondisci

Le ricchezze di un filosofo

Testo Aristippus, qui inter philosophos excellentissimus habetur, naufragio eiectus ad Rhodiensium litus, cum geometrica schemata animadvertisset in arena descripta, exclamasse dicitur: «Bene speremus, amici! Hominum enim hic vestigia video». Statimque in oppidum Rhodum contendit et ad gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans, a civibus muneribus est donatus ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, […]

Approfondisci

L’incendio del tempio di Diana

Testo A veteribus scriptoribus traditum est eodem die, quo Alexander Macedo natus est, Ephesiae Dianae templum illud memorandissimum incensum esse, quod inter septem pulcherrima (meraviglie) totius orbis memoratur. Id accidisse Olympiade centesima sexta traditur. Nomen eius, qui tantum facinus patravit, Herostratus fuit. Hic, cum post factum captus esset et a magistratibus iussus esset respondere cur […]

Approfondisci

Sentimento religioso di Massinissa

Testo Insula Melita satis lato mari periculosoque a Sicilia disiuncta est. In eius promunturio fanum est Iunonis antiquum, quod tanta religione semper fuisse dicitur ut, non modo Punicis bellis, quae in his locis classibus gesta sunt, sed etiam praedonibus maritimis semper inviolatum sanctumque fuerit. Quin etiam hoc memoriae proditum est: classe quondam Masinissae regis ad […]

Approfondisci

La religione dei Galli

Testo Galli deorum maxime Mercurium colunt, qui omnium artium inventor, viarum atque itinerum dux esse fertur. Hic maximam vim ad quaestus pecuniae et ad mercaturas habere existimatur et eius multa esse simulacra in omnibus civitatibus dicuntur. Cuius cultum a Graecia in Galliam pervenisse traditum est. Post hunc Apollo et Mars et Iuppiter et Minerva dii […]

Approfondisci

Fondazione di Roma

Testo Romanum imperium, quod amplissimum omnium in universo orbe esse videtur, a Romulo exordium habet, qui Rheae Silviae et Martis filius cum Remo fratre uno partu genitus esse fertur. Inde traditum est eum, cum adolevisset et inter pastores latrocinaretur, decimo octavo anno aetatis suae urbem exiguam in Palatino monte constituisse. Cum autem hanc condidisset, quae […]

Approfondisci

Stupide iniziative di Eliogabalo

Testo Elagabalus in euripis vino plenis navales pugnas exhibuisse fertur et elephantorum quattuor quadrigas agitavisse, dirutis sepulchris quae obsistebant, et iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in circo ad privatum spectaculum. Serpentes collegisse narratur eosque subito ante lucem, cum solet populus ad ludos convenire, effudisse ut omnes terrerentur. Ebrios amicos saepe in cubiculo claudebat in […]

Approfondisci

Cesare in vista della Britannia

Testo Caesar, cum in Britanniam navigare constituisset, in extrema Gallia classem retinuit et Caium Volusenum cum una nave longa praemisit ut loca exploraret. Huic imperavit ut, exploratis omnibus rebus, ad se quam primum reverteretur. Ipse in Morinos proficiscitur, quia inde brevissimus esse in Britanniam traiectus videbatur. Huc convenire omnes naves iussae sunt. Interim, consilio eius […]

Approfondisci

Preparativi per la spedizione in Britannia

Testo Extrema aestate cum hiems (cattiva stagione) appropinquaret, tamen Caesari visum est in Britanniam navigare, quia omnibus fere Gallicis bellis inde subsidia ad hostes Romanorum missa esse videbantur. Etiamsi tempus anni ad bellum gerendum deficiebat, optimum esse ei videbatur insulam adire, genus incolarum eorumque mores perspicere, oras, portus, aditus cognoscere. Haec omnia fere Gallis erant […]

Approfondisci

Un asino maldestro

Testo Agricola avarus asinum impigrum et lepidum catulum habebat. Asinus in rusticis ac domesticis curis operam dabat: aratrum trahere, molam in pistrino versare, graves sarcinas portare debebat; sed nulla a domino gratia (gratitudine) ei (gli) praestabatur. Catulus, contra, quia a domino diligebatur, vitam in otio degebat et magna cibi copia alebatur. Miser asinus, dum vitam […]

Approfondisci