Cum Perseo Aemilius Paulus consul Nonis Septembribus dimicavit vicitque eum, viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer fuit. Urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt. Ipse rex, cum desertus esset ab amicis, venit in Pauli potestatem. Sed honorem ei consul non sicut victo habuit. Nam, cum vellet ad pedes eius cadere, […]
Categoria: Primo Anno
II terremoto di Modena
In Etruscae disciplinae voluminibus scriptum invenimus ingentem terrarum motum Lucio Marcio et Sexto Iulio consulibus factum esse in agro Mutinensi. Namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo adsultantes recedentesque, et inter eos flamma fumusque igneus in caelum exierunt interdiu. Huic horrifico spectaculo multitudo magna equitum Romanorum familiarumque eorum et viatorum adfuit, qui perterriti ex […]
Una sommossa di donne
Caius Oppius, tribunus plebis, in medio ardore Punici belli, legem tulerat ne ulla mulier plus semunciam (di mezza oncia = circa 15 grammi) auri haberet neve vestimento versicolori uteretur (regge l’ablativo) neve iuncto vehiculo (carrozza a più cavalli) in urbe veheretur. Cum vero Marcus Fundanius et Lucius Valerius, tribuni plebis, contra intercessionem (veto) ceterorum tribunorum, […]
La vita in campagna
In vita rustica Manius Curius, cum de Sabinis, de Samnitibus, de Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego villam contemplans admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt. Malebat enim eis qui aurum haberent imperare quam ipse aurum […]
I Galli neutrali tra Roma e Cartagine
Romanorum legati, ut (come) Romae iussi erant, in Galliam transierant ut gentes finitimas ad bellum contra Poenos concitarent. Gallis nova terribilisque res visa est (parve) quod (il fatto che) Romanorum legati, contra ius gentium, armati in concilium venirent. Cum legati, extollentes verbis gloriam virtutemque populi Romani, petiissent ne Hannibali bellum Italiae inferenti per agros urbesque […]
Le dune del deserto battriano
Multiplex et varia Bactrianae terrae natura est. Alibi (In alcune zone) multae arbores et vites largos mitesque fructus alunt, solum pingue crebri fontes rigant, agri frumento conseruntur, prata armentis pabula praebent. Magnam partem deinde eiusdem terrae steriles harenae tenent; squalida siccitate, regio non homines, non fruges alit. Cum vero venti a Pontico mari spirant, converrunt […]
Cesare si accinge ad assediare Alesia
Fugato omni Gallorum equitatu, Vercingetorix copias reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta e castris educi et se subsequi iussit. Caesar, impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus praesidio relictis, secutus quantum diei tempus est passum (lo permise), circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis, altero die apud Alesiam […]
Preparativi di resistenza
Carthaginiensibus erat quidem ingens terror, et credebant Scipionem, circumferentem arma, cum omnes finitimos raptim perdomuisset, ipsam Carthaginem repente adgressurum esse. Itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque ea, quae diutinae obsidioni tolerandae necessaria sunt, ex agris convehebat. Rara mentio est pacis, mentio frequentior legatorum mittendorum ad Hannibalem arcessendum; pars maxima classem, quae […]
Datame ucciso a tradimento
Inter Mithridatem et Datamem cum conventum esset ut ad colloquium de gravibus rebus sine armis venirent, dies locusque statutus est. Huc Mithridates aliquot diebus ante colloquium venit et in compluribus locis gladios obruit eaque loca diligenter notavit. Die statuta, cum aliquantum in colloquio fuissent, diversis viis (per strade opposte) discesserunt. Cum iam haud procul Datames […]
Castore e Polluce alla battaglia del lago Regillo
Tarquinius Superbus, ex urbe a populo depulsus, ad Latinos confugit et cum eis Romae bellum commovit, sed a Postumio dictatore devictus, in Etruriam concessit. Pugnam, miris fabulis ornatam, veteres scriptores narraverunt. Nam in ea duo adulescentes ignoti, excelsa statura, albis equis vecti, in castra ab hostibus munita primi impetum fecerunt et Romanis (dativo) pugnantibus viam […]