Gli Ittiofagi

Ichthyophagi habitant non procul a mari, ubi non solum profundae sunt cavitates, sed hiatus etiam inaequales et valles perangustae. Quarum anfractus atque exitus magnorum aggestu lapidum obstruuntur. Cum autem pelagi exaestuatio terram inundat (quod bis solet fieri quotidie, circa tertiam et nonam horam), tota ora alluvie maris obtegitur et magna piscium vis defertur in terram. […]

Approfondisci

Luciano racconta uno strano incontro

Vespere iam ingruente ad insulam appulimus, non magnam, quae habitabatur a mulieribus Graece loquentibus. Accedentes enim nos prensabant et amplectebantur, ornatae more meretricio, formosae omnes et iuvenculae, talaria vestimenta gerentes. Assumptos igitur nos mulieres suam quaeque domum deducebant suumque sibi faciebant hospitem. Ego autem, cunctatus paulum cum mihi nihil boni praesagiret animus, et circumspiciens accuratius, […]

Approfondisci

Morte di Pausania

Pausanias Lacedaemonius, cuius virtus in proelio apud Plateas praeclare enituerat, exitum vitae habuit miserrimum. Nam victoria illa elatus, maiora adfectare coepit et, societate cum rege Persarum facta, patriam suam prodere non erubuit. Cum vero scelestum eius consilium detectum esset, ipse vitae servandae causa in templum Minervae confugit. Unde cum ob loci sanctitatem extrahi non posset, […]

Approfondisci

Preparativi per il funerale di Cesare

Funere indicto, rogus exstructus est in Martio Campo iuxta Iuliae tumulum et pro Rostris aurata aedes apud simulacrum Veneris Genitricis collocata est, intraque lectus (catafalco) eburneus, auro et purpura stratus, et ad caput tropaeum cum veste in qua fuerat occisus. Praeferentibus munera, quia suffecturus unus dies non videbatur (sembrava), praeceptum est ut, omisso ordine, quibus […]

Approfondisci

Una tomba trascurata

Cum venissem in socrus meae villam Alsiensem, quae aliquamdiu Verginii Rufi fuit, ipse mihi locus optimi illius viri desiderium non sine dolore renovavit. Hunc enim colere secessum atque etiam senectutis suae nidulum vocare consueverat. Quocumque me contulissem, illum animus, illum oculi requirebant. Potui etiam sepulcrum eius videre, sed vidisse paenituit (mi pentii). Est enim adhuc […]

Approfondisci

Miracolosa apparizione di un morto

Theseus, cum Minotaurum occidens a nefando tributo patriam solvisset, non praemia nec munera a civibus poposcit, sed Atticam reliquit et in insulam Scyrum ad regem Nicomedem contendit. Statuerat enim ibi senectutem degere in praediis, a patre hereditate relictis. At rex, ubi Theseus ad eum appulit, tanti viri invidia motus, eum in altum collem perduxit, unde […]

Approfondisci

Il dado è tratto

Caesar, consecutus suas cohortes ad Rubiconem flumen, qui provinciae (giurisdizione) eius finis erat, paulum constitit ac, reputans quid moliretur, conversus ad milites: «Etiamnunc – inquit – regredi possumus; sed, si ponticulum hunc superaverimus, statim in armis erimus». Dum ipse cunctatur, mirum portentum apparuit. Nam quidam homo eximia corporis magnitudine et forma repente conspectus est, harundine […]

Approfondisci

L’acquedotto di Nicomedia

In aquae ductum Nicomendenses impenderunt sestertium tricies centena milia, qui imperfectus adhuc amissus, destructus etiam est; rursus in alium ductum erogata sunt ducenta milia. Hoc quoque relicto, novo impendio est opus (+ abl., c’è bisogno di), ut aquam habeant qui tantam pecuniam male perdiderunt. Ipse perveni ad fontem purissimum, ex quo videtur (sembra) aquam debere […]

Approfondisci

Anassagora, maestro di Pericle

Anaxagoras Clazomenius, non solum nobilitate generis sed etiam animi magnitudine praeclarus, totum patrimonium propinquis amicisque suis sponte diviserat, ut rerum naturae contemplationi se traderet. Cum Athenas venisset, in urbem omnium doctrinarum inventricem, eum praeceptorem Pericles habuit. Nonnumquam tamen accidit ut, multis districtus negotiis, discipulus Anaxagoram neglegere videretur (sembrasse); unde senex, quia id aegre ferebat, vitam […]

Approfondisci

Verre non rispetta neppure gli dei

Est sacrarium apud Catinenses, in quo signum fuit Cereris perantiquum, quod Verris servi noctu sustulerunt. Postridie virgines sacerdotes (sacerdotesse) Cereris et antistites illius fani rem ad magistratus suos deferunt. Tum Verres, permotus periculo, ut a se sceleris illius suspicio demoveretur, dat hospiti suo cuidam negotium ut aliquem reperiret, qui illud fecisse insimularetur, daretque operam ut […]

Approfondisci