La Sicilia antichissima

Siciliae primum nomen Trinacria fuit, postea Sicania appellata est. Hanc patriam Cyclopum fuisse tradunt, hominum immani statura, quibus unus oculus in fronte erat. Deinde insulae regnum Cocalus adeptus est, post quem singulae civitates in tyrannorum potestatem venerunt, quorum copia in Sicilia prope innumerabilis fuit. Horum ex numero Anaxilaus fuit, qui ceterorum feritatem compescere conatus est, […]

Approfondisci

Incerta situazione a Babilonia

Nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant. Babylonii, alius e muris, alius e culmine sui tecti prospectabant, certiora visuri. Nec quisquam lumina audebat accendere; et, quia oculorum usus cessabat, fremitus vocesque auribus captabant; ac plerumque, vano metu territi, per obscuras semitas alius alii occursantes invicem suspecti ac solliciti ferebantur. Persae suo more comas detonderant […]

Approfondisci

Un cittadino romano bastonato

Romanus quidam, Gavius nomine, a Verre praetore in carcerem erat missus. Cum clam aufugisset, Messanam venit ibique palam dixit se, civem Romanum, a praetore populi Romani in carcerem esse missum. Ibi res audita est a Verre, qui eo ipso die Messanam venerat; quare, furore inflammatus, in forum accurrit. Eius iussu, Gavius comprehensus est, in ipso […]

Approfondisci

Un’inconsueta e crudele punizione

Cum Sosipater, vir summo magistratu praeditus Tyndaride, Mercurii statuam mirabilis artis, quae publice in fano servabatur, Verri praetori tradere noluisset, imperavit Verres lictoribus ut eum comprehenderent et in forum nudum deferrent. Erat hiems summa, tempestas (temperatura) perfrigida, imber maximus. Omnes putabant fore ut miser virgis caederetur, sed aliud imperavit Verres. Equestres sunt in medio foro […]

Approfondisci

Giano e Saturno

Regionem, quam Italiam vocant, antiquitus obtinuit Ianus simul cum Camosene, ita ut regio Camosenis Ianiculum vocitaretur. Postea ad Ianum solum regnum redactum est, qui, cum recepisset hospitio Saturnum, ad Latii litora navi provectum, ab illo hospite edoctus est (fu istruito) de peritia (coltivazione) ruris. Nam ab eo institutus est fruges colere ut victum pristinum ferum […]

Approfondisci

Sarcastica risposta di Annibale

In libris veterum memoriarum scriptum est Hannibalem apud Antiochum regem facetissime cavillatum esse. Ostendebat Antiochus in campo ingentes copias, quas bellum populo Romano facturus comparaverat, et exercitum insignibus argenteis et aureis fulgentem. Monstrabat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, phaleris praefulgentem. Atque ibi rex, contemplatione tanti ac tam ornati exercitus […]

Approfondisci

Spiegazione delle eclissi

Memini, me admodum adulescentulo, cum pater in Macedonia consul esset et in castris essemus, perturbari exercitum nostrum religione (superstizione) et metu, quia serena nocte subito candens et plena luna defecisset. Tum legatus noster Asinius Gallus postridie palam in castris docuit nullum esse prodigium quia id semper certis temporibus fieret, cum sol ita locatus esset ut […]

Approfondisci

Cause e periodicità dell’eclissi

Bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa contentione inter se gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentia princeps civitatis suae, cum tenebrae obscurato sole factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, ostendisse suos cives dicunt quod ipse ab Anaxagora didicerat. Ostendit enim illud (quel fenomeno) certo tempore fieri, cum tota se luna sub […]

Approfondisci

Troppi onori provocano invidia

Thrasybulo, pro tantis eius meritis, corona a populo donata est, facta duobus virgulis oleaginis, quae, cum non vi espressa, sed amore civium data esset, nullam habuit invidiam. Bene enim Pittacus ille, qui in septem sapientium numero habitus est, cum Mytilenaei multa iugerùm (= iugerorum) milia ei muneri darent: «Nolite – inquit – mihi dare quod […]

Approfondisci

Risse tra tifosi

Pompeis, in floridissima urbe Campaniae, ludi gladiatorii a Livinio Regulo editi (organizzati) sunt. Dum ludi celebrantur, rixa inter colonos Nucerinos Pompeianosque, initio levis, deinde atrox, orta est. Nam Pompeiani et hospites Nucerini incomposita lascivia (intemperanza) coeperunt inter se incessere probra et contumelias, dein saxa, postremo ferrum sumpserunt. Validior fuit Pompeiana plebs, apud quam spectaculum edebatur. […]

Approfondisci