Un agguato sventato

TESTO Basilus, ut ei a Caesare imperatum erat, multos hostes inopinantes, dum in agris praedam faciunt, deprehendit. Eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit in eum locum, ubi cum paucis hominibus latebat. Multum in rebus humanis potest fortuna. Nam felici casu accidit ut in Ambiorigem incautum atque imparatum Basilus incideret et eius adventum homines Ambiorigis cernerent […]

Approfondisci

L’indipendenza restituita alla Grecia

TESTO Cum Titus Quinctius Flamininus consul Macedones vicisset, universas Graeciae gentes ad ludos Isthmicos Corinthum convocavit. Ubi omnes ad spectaculum consederunt, praeco cum tibicine in mediam aream processit, ut inde sollemni carmine ludicrum indiceret. Ibi tibicen tuba silentium fecit (fece fare) et praeco ita pronuntiavit: «Senatus Populusque Romanus et Titus Quinctius consul et imperator, postquam […]

Approfondisci

Tre brucianti sconfitte romane

TESTO Eodem anno tres clades magno cum dedecore a Romanis acceptae sunt. Ipse Hannibal ex Hispania in Italiam exercitum suum traduxit ut ipsam Romam obsideret et tecta templaque eius expilaret. Postquam Alpes superavit, multi Ligures et Galli cum eius exercitu se coniunxerunt ut contra Romam copias suas ducerent et eam viribus suis vastarent. Cornelius Scipio […]

Approfondisci

Franchezza davanti a un tiranno

TESTO Cum Dionysius tyrannus carmina sua maxime praedicaret omnes eius poeticam facultatem laudibus extollebant. Solus Philoxenus poeta ad adulationem sui domini non descendit sed, cum aliquando a Dionysio inepta carmina recitata essent, eorum vitia reprehendit. Ea libertate tyrannus offensus est imperavitque ut Philoxenus in carcerem includeretur. Postridie autem rursus eum ad convivium admisit et, cum […]

Approfondisci

Espansione romana in Italia

TESTO Quae et quanta bella Romani cum Italiae gentibus gesserint inter omnes constat (è noto), nec quisquam nostrum ignorat quot pericula in iis obierint (abbiano affrontato). Nam Samnites olim eos vicerunt apud Furcas Caudinas eorumque exercitum cum utroque consule sub iugum miserunt tanto dedecore ut consules pacem petiverint. Postea tamen iidem Samnites a Lucio Papirio […]

Approfondisci

Apollo punisce i Greci

TESTO Agamemnon, quem Graeci, in Asiam profecturi ut iniuriam raptae Helenae ulciscerentur, ducem sibi delegerant, arrogantem et superbum se praebuit. Nam ab eo Chryses, Apollinis sacerdos, qui, cinctus frontem sacris infulis et genas lacrimis perfusus, venerat ut filiam suam, virginem sedecim annorum, captivam reposceret, arroganter et impie repulsus est. Non enim Agamemnonem puduit senem, candidum […]

Approfondisci

Un popolo di contadini

TESTO Quae vita beatior esse potest quam eorum, qui agrorum culturae dant operam? Apud veteres Romanos summi viri, qui rei publicae praefuturi erant quasi ad gubernaculum navis sedentes, in agris multum operae temporisque consumpserunt. In agris plerumque aetatem agebant senatores et rure in senatum arcessebantur, cum aliquid grave (di importante) statuendum erat. Marcum Atilium Regulum […]

Approfondisci

La ribellione della Spagna

Testo Anno sescentesimo septuagesimo quinto ab Urbe condita, cum Lucius Sulla re publica potitus esset, in Hispania novum bellum ortum est. Nam a Sertorio, qui partibus Marianis faverat, et sibi timebat eandem fortunam ceterorum qui Sullae obstiterant et ab eo interempti erant, omnibus civitatibus Hiberiae persuasum est ut arma contra Romanos susciperent. Contra eum missi […]

Approfondisci

Alessandro uccide Clito

TESTO Sollemni die Alexander praefectos et amicos ad convivium convocaverat, ubi, cum inter ebrios orta esset mentio de Philippi rebus gestis, ille praeferre se patri rerumque suarum magnificentiam ultra modum extollere coepit. Ei tamen glorianti omnes convivae, adulaturi, adsentiebant, praeter unum Clitum, qui, aetati suae et veteri amicitiae regis confisus, memoriam Philippi tuebatur eiusque gestas […]

Approfondisci