Sicurezza di un comandante

Pompeius, ut postea ex captivis cognitum est, suorum omnium hortatu, suis viribus confisus, statuerat postero die proelio decertare. Namque in consilio superioribus diebus dixerat fore ut facile Caesaris exercitus pelleretur. Id cum essent plerique admirati, «Scio» inquit «me paene incredibilem rem polliceri, sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo ad proelium prodeatis. Ego equitibus […]

Approfondisci

Giovinezza di Attico

Titus Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus, perpetuo a maioribus acceptam equestrem dignitatem obtinuit. Patre usus est diligenti et indulgenti, in primis studioso litterarum. Hic, quia ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas institui debet, filium erudivit. Erat autem in puero, praeter docilitatem ingenii, summa suavitas vocis ut non solum celeriter acciperet […]

Approfondisci

Datame, un generale fedele

Datames, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus, primum militum numero fuit apud Artaxerxen eorum, qui regiam tuebantur. Erat eo tempore Thuys dynastes Paphlagoniae, antiquo genere, ortus a Pylaemene illo, quem Homerus Troico bello a Patroclo interfectum ait. Is regi dicto audiens non erat. Quam ob causam bello eum persequi constituit eique rei praefecit Datamen, […]

Approfondisci

L’incendio di Roma

Nero, quasi offensus deformitate veterum aedificiorum, quorum pars ex ligno erant, et angustiis flexuraque viarum, incendisse Urbem fertur. Nam multi cubicularii eius cum stuppa taediisque in hortis deprehensi sunt et quaedam horrea (magazzini) circa Domum Auream, quorum spatium vehementer desiderabat, inflammata atque bellicis machinis labefactata sunt, quia saxeo muro constructa erant. Per septem dies septemque […]

Approfondisci

Gli imperatori Flavi

Vespasianus, cum successisset Vitellio, quem eius milites occiderant, moderatissime imperium (potere) gessit (esercitare). Pecuniae tamen (tuttavia) avidiorem fuisse tradunt, sed etiam in cives liberalem (generoso). Offensarum et iniuriarum immemor erat, neque umquam (mai) crudeliter iniurias ultus est (punire). Diligentissime operam dedit ut disciplinam militarem, quae bellis civilibus defecerat (venir meno), ad pristinam severitatem redigeret (riportare). […]

Approfondisci

Cimone

Cimon, cum maxime in civitate gloria ed auctoritate floreret, in eandem incidit invidiam, in quam pater eius multique principes civitatis inciderant, et testarum suffragiis (ostracismo) decem annorum exsilio multatus est. Cuius facti celerius Athenienses quam ipsum piguit. Nam, dum ille longe ab urbe exsulat, Lacedaemonii Atheniensibus bellum indixerunt et Athenis confestim Cimonis et eius virtutis […]

Approfondisci

Indifferenza per la propria sepoltura

Multi et nobiles philosophi sic interriti mortem despexerunt atque eo contemptionis (indifferenza) pervenerunt ut nihil eorum vivere aut mori interesset, neque ullam sepulturae suae curam haberent. Theodori, Cyrenaei philosophi non ignobilis, nonne constantiam admiramur? Nam cum ei Lysimachus tyrannus crucem minaretur: «Ista horribilia» inquit «istis purpuratis tuis minitare, qui semper mortem et dolorem timent. Theodori […]

Approfondisci

Viriato

Multum mea interest Viriati res gestas recordari, quem hostes ipsi plurimi fecerunt, ut exemplum adducam quanti apud Hispanos quoque caritas patriae fuerit. Fuit Viriatus vir ingenti corpore, fortissimis membris optimoque ingenio, nihilque in eius animo socordiae inveniri potuit. Nullus Hispanis dux magnus praeter eum fuit, qui annos decem Romanos varia victoria fatigavit: adeo illi feris […]

Approfondisci

Le doti di Catone scrittore

In omnibus rebus singularis fuit industriae. Nam et agricola sollers et peritus iuris et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senex quinquaginta annorum arripuerat, tamen in eis tantum progressum fecit ut nihil omnino reperiri possit neque ex Graecis neque ex Italicis rebus quod ei incognitum fuerit. Ab adulescentia confecit […]

Approfondisci

Gli Svevi

Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum ad belli usum ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nec usus belli intermittitur. Sed privati […]

Approfondisci