Fidia

TESTO Quis ignorat urbis Athenarum arcem, quam “Acropolim” Graeci appellabant, quod nomen “Urbem altam” significat? Eam muris validis cives circumdederant ut, si quis hostis urbem invasisset, arcem defendere possent. Intra moenia templa magnifica peritissimi artifices aedificaverant, quorum columnas marmoreas et vario colore fulgentes ex urbe cives conspicere poterant. Templorum magnificentissimum fuit Parthenon, quod Minervae, Athenarum […]

Approfondisci

Alessandro doma Bucefalo

TESTO Philippus, Alexandri pater, a mercatore equum fortem et eximiae formae magno pretio emerat, cui nomen Bucephalus erat. Huius equi tam ferox et indomita natura erat ut nullo modo a militibus et servis regis domari posset, cum id saepe frustra fortissimi Macedonum temptavissent. Idem temptare voluit (volle) Alexander, qui tum adulescentulus erat. Ille a prima […]

Approfondisci

Gli antichi Britanni

TESTO Britanniam Romanis primus Iulius Caesar aperuit; eandem Iulius Agricola, qui Domitiani imperatoris temporibus vixit, totam subegit. Eam Hadrianus in duas partes divisit et murum ab Oceano Germanico ad mare Hibernìcum (d’Irlanda) exstruxit ut inferiorem partem insulae, quae Romanis parebat, a barbarorum, qui in Scotia habitabant, incursionibus defenderet, si quis provinciam invasisset. Maxima pars huius […]

Approfondisci

Un agguato sventato

TESTO Basilus, ut ei a Caesare imperatum erat, multos hostes inopinantes, dum in agris praedam faciunt, deprehendit. Eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit in eum locum, ubi cum paucis hominibus latebat. Multum in rebus humanis potest fortuna. Nam felici casu accidit ut in Ambiorigem incautum atque imparatum Basilus incideret et eius adventum homines Ambiorigis cernerent […]

Approfondisci

L’indipendenza restituita alla Grecia

TESTO Cum Titus Quinctius Flamininus consul Macedones vicisset, universas Graeciae gentes ad ludos Isthmicos Corinthum convocavit. Ubi omnes ad spectaculum consederunt, praeco cum tibicine in mediam aream processit, ut inde sollemni carmine ludicrum indiceret. Ibi tibicen tuba silentium fecit (fece fare) et praeco ita pronuntiavit: «Senatus Populusque Romanus et Titus Quinctius consul et imperator, postquam […]

Approfondisci

Tre brucianti sconfitte romane

TESTO Eodem anno tres clades magno cum dedecore a Romanis acceptae sunt. Ipse Hannibal ex Hispania in Italiam exercitum suum traduxit ut ipsam Romam obsideret et tecta templaque eius expilaret. Postquam Alpes superavit, multi Ligures et Galli cum eius exercitu se coniunxerunt ut contra Romam copias suas ducerent et eam viribus suis vastarent. Cornelius Scipio […]

Approfondisci

Franchezza davanti a un tiranno

TESTO Cum Dionysius tyrannus carmina sua maxime praedicaret omnes eius poeticam facultatem laudibus extollebant. Solus Philoxenus poeta ad adulationem sui domini non descendit sed, cum aliquando a Dionysio inepta carmina recitata essent, eorum vitia reprehendit. Ea libertate tyrannus offensus est imperavitque ut Philoxenus in carcerem includeretur. Postridie autem rursus eum ad convivium admisit et, cum […]

Approfondisci

Espansione romana in Italia

TESTO Quae et quanta bella Romani cum Italiae gentibus gesserint inter omnes constat (è noto), nec quisquam nostrum ignorat quot pericula in iis obierint (abbiano affrontato). Nam Samnites olim eos vicerunt apud Furcas Caudinas eorumque exercitum cum utroque consule sub iugum miserunt tanto dedecore ut consules pacem petiverint. Postea tamen iidem Samnites a Lucio Papirio […]

Approfondisci