Una sommossa sedata

Testo Cum Antigonus seditione populi clausus in regia teneretur, in publicum sine satellitibus procedit et, proiectis in vulgus diademate et purpura, sic tumultuantes adlocutus est: «Haec insignia date alteri, cui parere vos non pigeat. Non me fugit hoc regnum esse plenum non voluptatibus, sed laboribus ac periculis». Commemorat deinde in Macedones beneficia sua: quomodo per […]

Approfondisci

Due che non vivono di filosofia

Testo Menedemum et Asclepiadem vitam agere solitos esse in viis Athenarum, philosophiam suos cives docentes traditum est. At multi eos existimabant pigros et parasitas. Nam videbantur nihil laboribus agere ut victum sibi conquirerent. Quod non effugit civitatis magistratus, qui eos convocaverunt ut ex eis quaererent unde sibi victum pararent. Qui, ut demonstrarent se non inertes […]

Approfondisci

Il mito di Orfeo

Testo Orpheus, quem filium Apollinis poetae narrabant, cantor sic peritus exstitit ut saxa ipsa et feras moveret, quae ad eum concurrebant et eum sequebantur ut iucundissimum cantum audirent. Uxorem duxerat Eurydicem, quam vehementissime adamabat, quae tamen paene adulescentula mortua est, cum ab angue veneno compuncta esset dum in prato flores colligit. Cuius mortem sic doluit […]

Approfondisci

Il mausoleo di Efeso

Testo Scopas habuit aemulos eadem aetate Bryaxim et Timotheum et Leocharem, de quibus simul dicendum est, quoniam pariter caelaverunt Mausoleum. Sepulcrum hoc est ab uxore Artemisia factum Mausolo, Cariae regi, qui obiit Olympiadis centesimae septimae anno secundo. Hoc opus antiqui inter septem miracula orbis terrarum posuere. Patet ab Austro et Septentrione sexaginta tres pedes, brevius […]

Approfondisci

Filippo di Macedonia

Testo Philippus, Amyntae filius, diu non rex, sed tutor nepotis fuit. At, gravioribus bellis in Macedoniam imminentibus, a populo compulsus, regnum occupavit. Ubi est ingressus in imperium, magna de illo omnibus spes fuit et propter ipsius ingenium, quod magnum spondebat virum, et propter vetera vaticinia, quae cecinerant uno ex filiis Amyntae regnante florentissimum fore Macedoniae […]

Approfondisci

Alessandro vuol passare il Don pur tra mille difficoltà

Testo Alexander iter ad Tanaim flumen facere coepit et quartum post diem ad oppidum Maracanda devenit, quod abest a flumine Tanai dierum sex iter. Id oppidum pulcherrimum ac munitissimum est propter aquarum copiam fluminis, quod muros circumfluit. Praeterea murus, in circuitu longus stadia septuaginta, urbem continebat et muniebat. Ibi, praesidio relicto apud Tanaim, Alexander ad […]

Approfondisci

Il flauto di Diana

Testo Apud Romanos hominem liberum pudebat fidibus vel cithara vel tibiis canere (suonare), cum hoc servos et mimas decere arbitrarentur. Apud Athenienses vero pueri a prima aetate tibiis canere erudiebantur, cum hoc liberos homines decere videretur. Pericles ille, cuius ingenio maxime Athenae nobilitatae sunt, cum apud se nepotem Alcibiadem haberet ut domi suae bonis artibus […]

Approfondisci

Assassinio di Pompeo

Testo Nunc decet de clementia et de fortuna Pompeii loqui. Regem Armeniae Tigranem, qui magna cum populo Romano bella gesserat infestissimusque hostis fuerat, victum in conspectu suo diutius iacere supplicem passus non est, sed, benignis verbis recreatum, diadema, quod abicerat, capiti suo reponere iussit. Postea eum in pristinam fortunam restituit, aeque populum Romanum decere arbitratus […]

Approfondisci

Modestia di un grande filosofo

Testo Tradunt philosophum Platonem, cum Elidem petisset ad ludos, qui apud Olympiam habebantur, in tentorio per aliquot dies dormivisse cum hominibus, quos non noverat quibusque rursus (a sua volta) ignotus ipse erat. Non tamen Platonem puduit eorum societatis neque eis taedium attulit eruditis sermonibus, sed omnium benevolentiam affabilitate et comitate sibi adiunxit. Quam ob rem […]

Approfondisci