Indifferenza per la propria sepoltura

Multi et nobiles philosophi sic interriti mortem despexerunt atque eo contemptionis (indifferenza) pervenerunt ut nihil eorum vivere aut mori interesset, neque ullam sepulturae suae curam haberent. Theodori, Cyrenaei philosophi non ignobilis, nonne constantiam admiramur? Nam cum ei Lysimachus tyrannus crucem minaretur: «Ista horribilia» inquit «istis purpuratis tuis minitare, qui semper mortem et dolorem timent. Theodori […]

Approfondisci

Viriato

Multum mea interest Viriati res gestas recordari, quem hostes ipsi plurimi fecerunt, ut exemplum adducam quanti apud Hispanos quoque caritas patriae fuerit. Fuit Viriatus vir ingenti corpore, fortissimis membris optimoque ingenio, nihilque in eius animo socordiae inveniri potuit. Nullus Hispanis dux magnus praeter eum fuit, qui annos decem Romanos varia victoria fatigavit: adeo illi feris […]

Approfondisci

Le doti di Catone scrittore

In omnibus rebus singularis fuit industriae. Nam et agricola sollers et peritus iuris et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senex quinquaginta annorum arripuerat, tamen in eis tantum progressum fecit ut nihil omnino reperiri possit neque ex Graecis neque ex Italicis rebus quod ei incognitum fuerit. Ab adulescentia confecit […]

Approfondisci

Gli Svevi

Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum ad belli usum ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nec usus belli intermittitur. Sed privati […]

Approfondisci

Oro alla patria

Bello Punico secundo Romani omnium ordinum opes suas in exhaustum aerarium contulerunt ne quid auxilii ad patriam defendendam deesset. Domini quoque eorum servorum, quos Sempronius Gracchus ob insignem pugnam apud Beneventum manumiserat, pretia a consule exigere supersederunt. In castris etiam non eques, non centurio stipendii sibi debiti meminit: viri ac feminae, quicquid auri argentive habebant, […]

Approfondisci

Un uomo molto raffinato

Lucullus fuit homo magnificentiae studiosissimus, maxime sui aestimator, laudis et famae cupidissimus. Hic splendidas villas immensi pretii in Latio et Campania aedificavit. Harum magnificentissima fuit villa, quam in agro Praenestino aedificaverat, quae ab omnibus plurimi existimabatur. In quam cum venisset olim Pompeius dixissetque eam habitationem esse aestate peramoenam, sed hieme minus commodam, Lucullus: «Num putas» […]

Approfondisci

Giudizi contrastanti su Vespasiano

Vitellio Vespasianus successit, factus in Palaestina a militibus imperator. Fuit obscurae originis, sed optimis principibus comparandus. Eum tamen avaritiae a scriptoribus accusatur, cum pecuniae avidior fuerit. Quod tamen non verisimile videbatur, cum studiosissime indigentibus largiretur. Tam placidae lenitatis fuit ut inter maiestatis reos nullum puniverit ultra exsilii poenam. Eo imperante, Hierosolyma, quae nobilissima urbium Iudaeorum […]

Approfondisci

Annibale chiede pace

  Cum pacis inter Romanos et Carthaginienses mentionem facturus sim, mihi in mentem venit orationis, qua Hannibal Scipionem adlocutus est. Nam, cum pacem peteret, postquam multa de sua fide et auctoritate commemoravit, haec dixit: «Est quidem (certamente) victoris, non victi, pacis condiciones dicere; sed forsitan utriusque nostrum interest ut pax aequa firmaque sit. Omnia, propter […]

Approfondisci

Prestigio di Tiberio Gracco

Tiberius Gracchus, cum stipendium in exercitu, cui Scipio praeerat, mereret, brevi tempore omnibus aequalibus suis virtute ac fortitudine praestitit. At tamen, cum ad Numantiam oppugnandam missus esset, consule Caio Mancino, et tantas laudes non solum apud suas copias sed etiam apud hostes sibi peperisset, ut ipse quasi summus dux haberetur, semper maximam reverentiam in consulem […]

Approfondisci

Modestia del greco Trasibulo

Thrasybulo, qui diu (a lungo) Atheniensium classi praefuit (comandare), pro tantis erga patriam meritis simplex corona data est, facta duabus virgulis (rametto) oleaginis (di ulivo). Quae apud cives ei non invidiae, sed magnae laudi fuit. Tam parva corona donatus (ricompensato), Thrasybulus nihil amplius (di più) requisivit (chiedere). Bene ergo (dunque) Psittacus ille, qui in septem […]

Approfondisci