Cicerone torna a frequentare vecchi amici – i libri (bleah!!!)

Testo Scito enim me, posteaquam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me suppudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam […]

Approfondisci

Lodi della patria

Testo Nihil est patria pulchrius, nihil optabilius, nihil iucundius: urbem igitur ubi maiores nostri domicilium collocaverunt, ubi est domus avita, ubi et parentes et amici et sodales vitam vivunt, carissimam habemus atque summo amore diligimus. Sunt (esistere) quidem multae urbes clariores atque opulentiores, at omnibus patriam anteponimus. Non aliter optimi filii patrem et matrem diligunt, […]

Approfondisci

Cicerone un politico troppo agitato

Testo Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubios amicos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem tenet, novissime abductus, nec secundis rebus quietus nec adversarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa sed sine fine laudatum detestatur! Quam flebiles voces exprimit in quadam ad Atticum […]

Approfondisci

Ottaviano e Antonio: scontro finale

Testo Exercitus classesque pares erant militumque manus magna cum visrtute pugnaverunt. Belli exitus adhunc anceps erat, sed subito Cleopatra pugnae locum reliquit ac veloci navigio domum remeavit. Tunc Antonius, imperatoris officii immemor, ab Actiaci maris oris Alexandriam velificavit. Post Cleopatrae Antonique fugam, octavianus magna cum celeritate in Aegyotum contendit. Post aemuli mortem, Romam properavit cum […]

Approfondisci

Lupus et Agnus

Testo Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,siti compulsi. Superior stabat lupus, longeque inferior agnus. Tunc fauce improba latro incitatus iurgii causam intulit; ‘Cur’ inquit ‘turbulentam fecisti mihi aquam bibenti?’ Laniger contra timens’ Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor’. Repulsus ille veritatis viribus’ Ante hos sex menses […]

Approfondisci

Una presentazione essenziale della Germania

Testo Terra, etsi aliquanto specie differt, in universum tamen aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua aspicit Gallias, ventosior qua Noricum ac Pannoniam; satis ferax, frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda, sed plerumque improcera. Armenta non honorem aut gloriam frontis habent: Germani numero eorum gaudent, eaque sola gratissimae opes sunt. Argentum et aurum di, irati […]

Approfondisci

Il cavallo e Il cinghiale

Testo Equus in vado bibebat. Venit aper et in vadum intrat aquamque agitat. Equus cum apro litigat, sed frusta:aquam magna cum insolentia aper turbat. Tum equus iratus agricolam vocat et eius auxilium petit; Statim agricola equum consendit atque aprum telis necat. Postea aprum in equi dorso ponit et dicit:”laetus sum quod auxilium meum petivisti: nam […]

Approfondisci

In natura le cose crescono lentamente, si estinguono in un attimo

Testo Nihil difficile naturae est, utique ubi in finem sui properat. Ad originem rerum parce utitur uiribus dispensatque se incrementis fallentibus; subito ad ruinam toto impetu uenit. Quam longo tempore opus est, ut conceptus ad puerperium perduret infans, quantis laboribus tener educatur, quam diligenti nutrimento obnoxium nouissime corpus adolescit! At quam nullo negotio soluitur! Urbes […]

Approfondisci

L’investitura dei giovani guerrieri

Testo In ipso concilio vel principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque iuvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus iuventae honos; ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae. Insignis nobilitas aut magna patrum merita principis dignationem etiam adulescentulis adsignant: ceteris robustioribus ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites adspici. Gradus […]

Approfondisci

Vindica te tibi

Testo Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima […]

Approfondisci